De statu hiemali Scholae Franciscanae Kreuzburg
Comment are off
Schola Franciscana Kreuzburg his diebus nive operta est. Area scholastica, arbores atque aedificia pulchra specie hiemali ornantur. Discipuli tamen, qui scholam solent animare, propter institutionem remotam absunt; quare quies insolita est. Cras autem discipulos rursus exspectamus et eorum reditum laeti salutabimus.












